Quae cum intuerer stupens, ut me recepi, Quid?
hic, inquam, quis est, qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit, ille, qui
intervallis disiunctus inparibus, sed tamen pro rata
parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit; nec enim silentio
tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema
ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent.
Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus,
cuius conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus; nam terra nona inmobilis manens una sede
semper haeret complexa medium mundi locum. Illi
autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum,
septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi
reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus
ingeniis in vita humana divina studia coluerunt.
Hoc
sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt; nec est
ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa,
quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis
montibus, ea gens, quae illum locum adcolit, propter
magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero
tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, -- --
sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis
acies vestra sensusque vincitur. Haec ego admirans
referebam tamen oculos ad terram identidem.
ch. 19